monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > sectio 8 > sectio 12 > CANCELLARIO CAMPANIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 534) > sectio 5 > sectio 12 > XXXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > XXV. EDICTUM. THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 34 > uwbM.p.th.f.12.23 > XX. VVILIGIS SAIONI THEODERICUS REX. (a 507/511) > XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 526 fin.) > sectio 5 > ad Romanos, 7 > XXVII. GUDUIN SAIONI THEODERICUS REX. a. (523/536 ante Iun. 6) > XIII. PRUMARITH SAIONI THEODERICUS REX. (a. 507|511) > sectio 36 > sectio 5 > sectio 16 > sectio 56 > sectio 13 > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 75
Et si obtuleritis mihi holocausta et sacrificia, non suscipiam, et salutare praesentiae vestrae non respiciam: Proprie hoc contra tribum Iuda dicitur, et eos qui ex Israel ad Dei caeremonias commigrarant, et nihilominus non recedebant de excelsis, colebantque idola, et peccatorum magnitudine Dei sacrificia polluebant. Numquam enim reor quod de oblationibus vitulorum, quas offerebant in Dan et Bethel, dixerit: si obtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra, non suscipiam. Odit autem Deus et non solum odit; sed et proiecit festivitates eorum, qui fugiunt leonem et incurrunt in ursum, et ingrediuntur domum, et a serpente mordentur, quia non celebrant festivitates Dei, sed festivitates suas, dicente Domino: Odi et proieci festivitates vestras. Et huiuscemodi hominum conventum odoremque non suscipit, nec habet in odorem bonae fragrantiae, et omnia eorum munera detestatur, et pinguissima vota non respicit.